Luther and Melancthon write extensively about the person of Christ through out the book of Concorde. He never mentions Micheal the archangel in those texts.
[Latin] In Danielem Prophetam Commentarius, editus a Philippo Melanthone, Anno 1543. - http://books.google.com/books?id=1llSAAAAcAAJ&printsec=frontcover#v=onepage&q&f=false
"... [Page 122] Eadem de Gog & Magog apud Ezechielem & in Apocalypsi di[c]untur. Ezechiel ait, God & Magog, factis ingentibus vastationibus, tandem in montibus Israel perituros esse.
Esti de iudicio ultimo Christi intelligi potest, tamen arbitror significari praelia quae piis erunt in hac ultima mundi senecta cum ..., qui vincentur in montibus Israel, id est, seu in locis ecclesiae in qua uere sonat Euangelium, vel a populus uere inuocantibus deum in fide filii eius Iesu Christi. Non enim vincetur ... nisi per filium dei dimicantem pro sua ecclesia, ut infra clare inquit Daniel. capite 12. Stabit Michael, is est, Christus dux magnus pro filius populi. Sed & apud Daniele & apud Ezechielem magne vastationes denunciantur, quas ut deus mitiget, toto pectore petamus. ..." [Page 122]
"... [Page 136] Porro hic locus admoneat nos de praesentia Christi, Quod videlicet filius Dei semper assuerit Patribus quodque vere nunc quoque Ecclesiae adsit, exaudiat & gubernet inuocantes ipsum, Sicut dicit in Euangelio, Ecce, ego vobiscum sum, &c.
Item, Ubicunque duo aut tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum. [Page 136-137] Item, Ascendit, ut set dona hominibus, &c.
Gene. 48. inquit Iacob de Christo, Angelus qui eripuit me ex omni malo, benedicat Pueris, &c.
Et Joh. 1. dicitur, Omnia per ipsum facta sunt, &c
Et hic interest colloquio Angelorum apud Danielem.
Et Paulus inquit, Omnes bibebant de spirituali petra eos comitante, Petra autem erat Christus.
Sic nos statuere debemus adesse Christum, exaudire, iuuare, & gubernare nos, Idque vocat scriptura regnu Christi: sed infirmitas humanae mentis non potest sic intelligere Regum Christi cogitat de eo, tanquam de absente: non agente aliquid nobiscum. Sed his tenebris humanae rationis repugnandu est, & iuxta testimonia pro millionum, &c iuxta haec exempla credendum, Quod vere adsit nobis, exaudiat, & iuuet inuocantes ipsum.
Haec breviter adieci de Interprete vaticinii, que vocat Palmoi, id est, admirabilem quendam, sicut alibi Christus vocatur admirabilis consiliarius. [Page 137-138]
Est & illud considerandum, quod adese filius Dei, cum sit mentio summae calamitatis, ut significet se in illa iPsalms calamitate futurum esse in excubiis, Sicut infra inquit, In illo tempore Michael, qui stat pro Filiis populi, &c. Haec est magna consolatio, praesertim hoc tempore, scire, quod Christus sit in excubiis pro nobis. ..." [Pages 136-138]
"... [Page 214] Alii aliter de sententia huius capitis disputant, sed iudico hanc esse simplicissma enarroationem. Adfuit autem bono angel dux Michale, quem cum him & infra uocet ducem po- [Page 214-215] puli dei, intelligo esse ipsum filium dei, λόγοις, ut a Ioanne nominatur. Hunc ducem & supra scribit interesse colloquio in capite octavo, ubi angelus ab illo domino petit interpretationem visionis.
Adesse cum & in hoc colloquio, ac Danielis labra attingere, & consternatum recreare, adparet. Semper enim adfuisse filium dei ecclesiae, eamque, defendisse contra furorem diaboli, certum est. Ideo Ioannes inquit, Omnia per ipsum facta sunt. Loquitur enim non tantum de conditione rerum, sed etiam de gloriosis liberationibus, ecclesiae. Texit populum in mari rubro, & in deserto, Defendit Iosue, Gedeonem, Samuelem, Davidem, Eliam, Elisaeum, & alios fideles gubernatores sui populi.
Ideo inquit Iacob, Benedicat his pueris angelus, qui me eripuit ex omnibus malis. Haec uerba conueniunt ad filium dei, qui uere liberat ab omnibus malis, uidelicet a peccato, ab ira dei, a morte aeterna, ab insidiis diaboli. Non enim sine eaussa nominatim dicitur, ab omnibus malus. Haec gloria non potest tribui ministris angelus, qui etiamsi protegunt corpora piorum, tame nec peccatum nec aeternam mortem tollere possunt. ..." [Pages 214-215]
"... [Page 370] TERTIA consolatio, quod in his tantis periculis habitura sit ecclesia defensorem filium dei. Ideo hic in textu dicitur, Illo tempore stabit Micael dux magnus pro filiis populi sui.
Hac voce omnes pii se confirment, quam quidem & Christus ipse nobis inculcat, inquiens, Ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi. In tanta dissipatione, in tanti aerumnis, pii videntur deserti a deo. ..." [Page 370]
"... [Page 371] Dixi autem supra, semper adfuisse filium dei ecclesiae suae. Ideo hic vocatur dux magnus Micael, sic enim nominat filium dei. Adpellatio nota est. Quis sicut deus, id est, quantus est hic, qui est sicut deus, qui est imago aeterni patris, potens, misericors, liberator, vindex. ..." [Page 371]
- 2
- Show all